- PERFUSUM
- PERFUSUMSalgulum, apud Treellium Pollionem in Trig. Tyr. c. 30. ubi de Zenobia, post Odenatum maritum Imperialis sagulô perfusô per hummeros habitu; Salmasio est βαπτὴ χλαμύς. Persusam certe purpura vestem Latinidicunt τὴν πορφυροβαφῆ. Virgilius:Perfusamque ostro vestem ———Idem l. 5. Aen. v. 111.——— ——— Et ostroPerfusae vestes. argenti aurique talento.sic perfusum auro, τὸ χρυσοβαφὲς: Perfusao qurô patina, apudAnastasium, sunt quae Graecis χρυσέμβαφοι. Hinc itaque Persusa ze stis et perfusui sagulum, ut Graeci βαπ τὸν ἱμάτιον appellant. Βαπτὸν autem colorium et variis coloribus pictum vestimentum. quod alias ἄνθινον dicunt. Hesychius, ἄνθινον, ἀνθηρὸν, Βαπτὸν. Aristophanes,Ο῎υθ᾿ ἱματιων βαπτῶν δαπάναις κοσμῆσαι ποικιλομόρφων.Sic tunicas Gallorum versicolores, βαπτοὺς χιτῶνας, vocat Diodorus, Strabo βαπτὰς ἐςθῆτας, de Gallorum vestitu: Περὶ δὲ τοῖς βραχίοσι καὶ τοῖς καρποῖς ψέλια, τὰς ἐςθῆτας βαπτὰς φοροῦσι καὶ χρυσοπάςτους. Ubi sic vocat virgata et versicoloria corum sagula, βαπτὰ, quod ad verbum est perfusa. Imperiale sic sagulum perfusum Yenobiae, quae Didonis habitu ornata erat, tribuit auctor, quod non solum purpureum esset, ut sunt Imperialia sagula, sed etiam pictô limbô variegatum, ut illud, quô Dido apud Poetam ornatur, Aen. l. 4. v. 137.Sidoniam pictô chlamydem circumdata limbô, etc.Salams. ad Trebellium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.